History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ambraciotae igitur progressu temporis Argivos uvbe pellunt ipsique retinent urbem.
Amphilochi vero, quum hoc accidisset, dediderunt sese Acarnanibus , et utrique Athenienses in auxilium advocarunt, qui Phormionem ducem et triginta naves ipsis miserunt. Quum autem Phormio eo pervenisset, Argos per vim ceperunt, et Ambraciotas in servitutem abstraxerunt, urbemque Amphilochi et Acarnanes communiter incoluerunt.
Postea vero societas inter Athenienses et Acarnanes primum est inita.
Ambraciotae autem inimicitias cum Argivis primum propter servitutem sibi impositam susceperunt; postea vero in hoc bello hanc expeditionem fecerunt, exercitu ex suis militibus et Chaonibus et aliis quibusdam finitimis barbaris/collecto; et ad Argos profecti agrum quidem in sua potestate habebant, sed urbem aggressi quum expugnare non possent, domum redierunt, et alii ab aliis dirempti ad suam quique gentem reverterunt. Atque Iure quidem aestate ista snnt gesta.
Insequente autem hieme Atheftienses naves miserunt viginti et Phormionem ducem circa Peloponnesum, qui ex belli sede, quam Naupacti habebat, proficiscens, diligenter observabat, ne quis Cerintho et ex sinu Crisaro ena-
Melesander autem cum exercitu et Atheniensium navibus advectorum et sociorum in Lyciam progressus , proelio superatus occidit, et partem copiarum amisit.