History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hujus autem rei haec erat causa, quod quum ille et dignitate et consilio polleret, et manifeste adversus divitiarum dona integerrimus esset, plebem in oflicio liberaliler continebat, nec magis regebatur ab ea, quam ipse regebat, propterea quod non malis artibus potentiam quaerendo ad multitudinis libidinem diceret, sed dignitatem luendo etiam ad ejus iram obloqueretur.
Quoties igitur animadverteret eos in aliqua re intempestive
83
per fastum audaces esse, dicendo iis incutiebat metum, et contra metuentes temere erigebat rursus ad fiduciam. Quare verbo quidem erat imperium populare, sed re ipsa penes primarium virum principatus erat.