History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Qui vero eum sunt sequuti,quum potius inter se dignitate pares essent, et eorum singuli principem in republica locum aiTectarent, eo conversi sunt, ut ad populi libidines res transmitterent.
Unde cum multa alia, ut in ampla civitate et principatum obtinente, peccata sunt, tum etiam expeditio in Siciliam facta [quae] non tam judicii error erat de iis, contra quos proficiscerentur, quam eorum culpa, qui, quum copias misissent, non cognoscebant, quae porro suis profectis conducerent, sed propter privatas simultates de populi principatu et res, quae militiae gerebantur, debiliores reddebant, et de rebus domesticis primum inter se turbis agitati sunt.