History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Vixit autem postea duos annos et sex menses; et postquam obiit, magis etiam cognita est ejos in bello providentia.

Hic enim dicebat victores evasuros, si quiesccreut, rebusque nauticis operam darent, neque novum imperium quaererent in hoc bello, neque rempublicam in discrimen vocarent; illi vero et Iure omnia contra egerunt, et alia, quae ad hoc bellum perlinere non videbantur, ob privatam ambitionem et privatos quaestus iti suam sociorumque perniciem administrarunt, quae si feliciter succedebant, honor et fructus ad privatos potius redibat , si vero infeliciter succedebant, reipublicae detrimentum in hoc bello aflereliant.