History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Rursus tamen non multo post, id quod vulgus facere solet, belli ducem eum elegerunt, eique rerum omnium admiuislrationem commiserunt, quod quae in privatis rebus eos dolore afficiebant, eorum jam hebetior sensas erat, quae vero universae civitati opus erant, in iis illum plurimi faciendum judicabant.

Quamdiu enim reipublicae praefuerat in pace, eam moderate regebat, atque constanter lutatas est, ejasque snb imperio ad maximam potentiam evecta est; et postquam bellum susceptum est, illum apparet etiam in hoc reipublicae vires praevidisse.