History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ilii vero publice quidem ejus oratiooe flectebantur, nec legatos ad Lacedaemonios amplius minebant, et in bellum animis impensius incumbebant, sed privatim calamitates , quibus premebantur, aegre ferebant, plebs quidem , quod, tenuiores facultates habens, bellum ingressa, et tamen his ipsis privata esset, illi vero, qui opibus pollebant, quod egregia in agris praedia villasque magnifice aedificatas et sumptuosa supellectile instructas amisissent; sed quod omnium erat grav issimum, quod pro pace bellum haberent.
Nec prius universi iram, quam in eum conceperant, deposuerunt, quam eum pecunia mulctarunt.