History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque primum aliis etiam in rebus civitati majoris improbitatis initium hic morbus fuit. Facilius enim quisque audebat facere, quae prius occultabat, quin ex animi libidine patraret, quod repentinam rerum mutationem fieri viderent, quum homines quidem fortunati repente morerentur, illi vero, qui niliil ante possidebant, statim illorum bona haberent.
Itaque bonis illis celeriter perfru-endum, operamque voluptatibus dandam censebant, quod pariter et corpora et bona momentanea esse existimarent.