History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et ad labores ultro tolerandos rei causa, quae visa erat honesta, nemo animo promptus erat, incertum existimans num priusquam ad illam pervenisset, interiret; sed quidquid jam voluptatem praebere aut quidquid undique ad eam comparandam lucrum esse videbatur, hoc etiam honestum, et utile judicatum esf.

Deorum autem metus aut horni-num lex nulla arcebat; quippe illos quidem colere perinde i esse judicabant ac non colere, quod omnes pariter mori | viderent; delictorum vero nullus se tamdiu victurum spe-

78
rabat, dum instituto judicio poenam daret, sed multo majo-rem hanc esse, quae jam decreta sibi impenderet, quae antequam ingrueret, par utique esse vita frui.