History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et templa, in quibus tabernacula habitandi causa fecerant, cadaveribus erant referta eorum, qui ibi moriebantur; malj enim violentia supra modum urgente, homines non habentes, quid se fieret, publica privataque sacra pariter negligere coeperunt.
Omnesque leges» quibus ante in sepultura utebantur, sunt conturbatae, et sepeliebant, ut quisque poterat Multique ad impudentia sepulcra se converterunt, quum justa deficerent propter multitudinem eorum, qui sibi ex suis jam ante mortui erant; in alienos enim rogos, antevertentes illos, qui eos exstruxerant, alii mortuum suum imponebant, igneque subjecto accendebant, alii vero, dum alterius cadaver arderet, suo cadavere, quod ipsi ferebant, superjecto, discedebant.