History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Difficile enim est modum in dicendo tenere, quamdiu vix etiam aestimatio veritatis certa et constans in animis existit. Nam auditor, qui rei est conscius et benevolus , forsitan existimaverit aliquid impari oratione declarari prae iis, quae ipse cupit ac novit; et rei ignarus nonnulla etiam redundare putabit, propter invidiam, si quid supra suam naturam audiat. Ealenus enim laudes, qme aliis tribuuntur, sunt tolerabiles, quatenus unusquisque se quoque aliquid eorum, quae audivit, facere posse putat, quod autem supra ipsos est, ei jam et invident et fidem non habent.

Quoniam autem majores nostri haec praedare se

71
habere censuerunt, oportet me quoque legi huic obsequentem operam dare, ut quam maxime potero uniuscujusque vestrum et voluntati et opinioni satisfaciam.

« Initium autem a majoribus ducam; aequum enim est et simul etiam decorum, in hac tali re hunc honorem commemorationis ipsis tribui; regionem enim istam iidem semper incolentes, succedentibus posteris ad hoc usque tempus liberam sua virtute tradiderunt.