History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Itaque quum illi laude sunt digni, tum etiam magis patres nostri; nam quum addidissent ad ea, quae acceperant, tantum imperium quantum obtinemus, non sine labore id nobis, qui nunc sumus, reliquerunt.
Majorem vero hujus imperii partem nos ipsi hi, qui etiam nunc in media ferine aetate sumus, adauximus urbemque rebus omnibus instruximus et ad bellum et ad pacem expeditissimam.
Ex his ego praeclara facinora bellica, quibus quaeque parta sunt, aut si quid nos ipsi aut patres nostri, bellum a barbaris aut a Qraecis illatum alacriter propulsantes fecimus, ne apud rerum gnaros prolixior sim, omittam; sed quibus studiis ad hoc imperium pervenerimus, et quo reipublicae administrandae genere, quibusve artibus sit auctum, haec ubi prius declaravero, accedam etiam ad istorum laudationem, existimans et non indecora dictu fore ea in praesenti re et universum tam civium quam peregrinorum coetum utile esse haec audire.