History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc igitur modo mortuos sepeliunt; et toto belli tempore, quoties accidebat, hoc ritu utebantur.

Super primis igitur his Pericles Xanthippi filius delectus est, qui diceret Atque postquam tempus permisit, progressus a sepulcro in suggestum, quod in altum exstructum erat, ut quam longissime per circumstantem hominum multitudinem exaudiretur, haec verba fecit.

« Plerique quidem eorum, qui ex hoc loco verba jam fecerunt, eum laudant, qui hanc orationem legi iiddidit, propterea quod pulchrum sit, eam de iis, qui in praeliis interfecti sepeliantur, haberi. Mihi vero satis fore videatur, virorum, qui factis fortes exstiterunt, honores etiam iactis declarari, qualia sunt, quae publice nunc circa hoc sepulcrum apparata videtis, nec in uno viro multorum virtutes periclitari, ne proinde atque ipse vel bene vel deterius dixerit, memoria prodatur.