History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Semper tamen equites emittebat, ne antecursores ab exercitu irruentes in agros urbi vicinos, eos maleficiis allicerent; et leve quoddam equestre proelium inter h«cc in Phrygiis fuit uni Atheniensium equitum turmae et Thessalis, qui ei erant ad* juncti, adversus Boeotorum equites, in quo Athenienses et Thessali non erant inferiores, donec adjutis Boeotis gravis armaturae agmine in fugam sunt versi, et perierunt Thessalorum Alheniensiumque non multi; verum tamen illo ipso die nullis ad hoc induciis factis illos susceperunt. Et Peloponnesii postero die tropaeum statuerunt.
Hoc autem auxilium Thessali Atheniensibus ex vetusto societatis foedere miserant; et venerunt ad eos Larisaei, Pharsalii, Pararii, Cranonii, Pirasii, Gyrtonii, Pheraei. Ipsis vero praeerant ex Larisa Polymedes et Arislonous, diversae uterque fa-