History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Vates quoque vaticinia omne genus canebant, quae quisque audiebat, ut animo erat affectus. Et Acharnenscs, quod existimarent, non minimam Atheniensium portionem apud se esse, postquam ipsorum ager vastari coepit, ad eruptionem in hostes faciendam maxime urgebant; omnique modo civitas erat concitata, et Pericli irascebantur, nec memores erant ullarum rerum, quas ille prius suaserat, sed ei conviciabantur, quod quum imperator esset, copias in hostem non educeret, omniumque malorum, quae patiebantur, eum auctorem sibi esse existimabant.
Pericles vero, quum eos ob praesentem rerum statum graviter indignari, nec optime de rebus sentire videret, quumque persuasum haberet, se de eruptione in hostem non fadeuda recte sentire, eos ad nullam concionem, nullum-que coetum convocabat, ne quid animi impetu potius, quam recto consilio congregati {teccarent; et urbem tuebatur, et quam maxime poterat tranquillam regebaf.