History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Peloponnesii vero, quum Athenienses ad proelium cum ipsis committendum non prodirent, motis castris ab Acharnis nonnullos alios pagos vastabant, qui sunt inter Parnethem et Brilessum montes.

Dum autem isti in Attica sunt, Athenienses centum naves, quas instruxerant, et in his mille gravis armaturae milites et quadringentos sa gittarios circa Peloponnesum miserunt. His autem praeerant Carcinus Xenotimi et Proteas Epiclis et Socrates Antigenis filius : atque hi quidem cum hoc apparatu e portu profecti circumvehebantur;