History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Constat enim eum et plurimis cum navibus ipsum profectum, et Arcadibus praeterea naves praebuisse, ut Homerus hoc declaravit, si cui idoneus testis videtur; atque etiam in sceptri traditione, dixit ipsum « Multis insulis, et omni Argo imperare.» Nequaquam igitur insulas, praeter vicinas (hae autem non multae esse possint), qui in continente degebat, in sua ditione habere potuisset, nisi aliquam etiam classem habuisset.

Ex hoc autem bellico apparatu etiam conjecturam facere licet, quales fuerint superiorum saeculorum expeditiones.

Jam vero quod Mycenae parvum oppidum fuerint, aut siqiiod aliud illorum temporum nunc parvi momenti videtur esse, nequaquam hoc firmum argumentum sit, quo quis usus minus credat classem tantam fuisse, quantam et poetae dixerunt , et ipsa fama obtinuit.

Nam si Lacedaemoniorum urbs vastata desoletur, templa vero et aedificiorum areae relinquantur, multos existimem e posteris longo temporis progressu de illorum potentia valde dubitaturos, quae tenuior quam pro gloria videatur (ac tamen de quinque Peloponnesi partibus duas possident, totiusque principatum obtinent, multorumque extra Peloponnesum sociorum; nihilominus vero quoniam neque coaedificata est urbs, neque templis aedificiisve magnificentioribus instructa, sed antiquo Graeciae more pagalim condita, non admodum ampla videatur); Atheniensibus contra hoc si ipsum accidat, ex manifesta urbis dirutae specie potentiam du-pio majorem visum iri puto, quam est.