History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haud igitur incredulos esse, nec urbium speciem potius quam vires spectare consentaneum est, expeditionem autem illam credere superioribus quidem longe majorem fuisse, sed aetatis nostrae bellicis rebus inferiorem, si quid hic quoque Homeri poesi credere convenit; et eam quidem verisimile est ab eo, qui erat poeta, in majus exornatam esse; verum tamen et sic inferiorem fuisse manifestum est.

Fecit enim classem mille et ducentarum navium et Boeotorum quidem singulas centum et viginti virorum; Philoctetae vero, quinquaginta, demonstrans (ut mihi videtur) et maximas et minimas; certe de ceterarum magnitudine in navium cata-

5
logo nullam fecit mentionem; sed remiges fuisse simulque milites omnes, id vero in Philoctetae navibus aperte declaravit; sagittarios enim fecit remiges omnes; vectores vero, praeter reges, et eos, qui summa potestate erant, non multos cum illis navigasse est verisimile, praesertim quia mare cum bellico instrumento erant trajecturi; neque tamen tectas naves habebant, sed prisco more in piraticarum potius similitudinem constructae.

Si igitur mediam quamdam rationem teneas inter maximas et minimas naves, non multos, ut ab universa Graecia communiter missos, venisse constat.

Hujus vero rei causa fuitnon tam ipsa hominum quam pecuniarum penuria. Nam propter commeatus inopiam copias minores duxerunt,'et eas tantum, quas ex ipsa belli sede pugnando victum sibi paraturas sperabant; et postquam in terram egressi proelio vicerunt (hoc autem est manifestum , nec enim munimentum circa castra exstruxissent), apparet ne hic quidem eos omnibus copiis usos esse, sed ad Chersonesi culturam et ad latrocinium propter commeatus inopiam sese convertisse. Quamobrem etiam facilius ipsis dispersis Trojani per decem annos restiterunt, quod illis, qui relinquebantur, semper erant pares viribus.