History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque in bac potissimum jam conditione constituti posteriore tempore ad Trojam cum exercitu sunt profecti.

Et Agamemno mihi videtur eo quod ceteros illius saeculi potentia superaret, non autem tantopere, quod Tyn-

4
darei jurejurando obstricti essent, expeditionem comparasse.

Atque aiunt etiam, qui praeter ceteros probabiliter Peloponnesiorum res a majoribus memoria traditas acceperunt, Pelopem primum quum magna vi pecuniarum, quas secum ex Asia ad homines inopes attulerat, potentiam parasset, quamvis peregrinus esset, tamen illi regioni ut nomen daret obtinuisse, et postea longe ampliores res ipsius posteris accessisse, quum Eurystheus quidem in Attica ab Heraclidis interfectus esset, Atreus vero ipsius avunculus esset et commisisset Eurystheus, quum ad expeditionem proficisceretur, Mycenas et imperium propter cognationem Atreo; eum vero tum fugere patris metu propter Chrysippi necem, et quum Eurystheus nondum jam rediisset, volentibus etiam Mycenmis Hcraclidarutn metu, simul etiam quod vir strenuus esse videretur et multitudinis benevolentiam sibi conciliasset, regno Mycenaeorum,et ceterorum omnium, quibus Eurystheus imperabat, regnum cepisse Atreum et Persidis Pelopidas majores evasisse.

His mihi videtur Agamemno opibus acceptis et simul etiam re navali supra ceteros potentia auctus expeditionem illam fecisse non gratia potius quam metu comparatam.