History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Nec tarditatis atque cunctationis, quam in nobis maxime reprehendunt, vos pudeat. Nam si properetis, serius ad finem perventuri estis, quod imparati rem susceperitis; simul etiam liberam et per omnia optima fatna ornatam civitatem inpolimus,

atque potest maxime hoc modestia prudens esse. Soli enim propter hoc ipsum et secundis rebus non sumus insolentes, et adversis minus, quam alii, cedimus. Neque si qui nos cum laudatione ad pericula subeunda instigant praeter sententiam nostram, dulcedine ea transversi agimur, et si quis cum vituperatione nos incitet, non magis dolore commoti adsentimur.

Et propter modestiam et bellicosi et circumspecti sumus; bellicosi quidem, quia verecundia habet modestiae plurimum, et fortitudo verecundiae; circumspecti vero, quia simplicius instituimur, quam ut leges contemnamus, et severitate adhibita modestius, quam ut iis non pareamus; simul etiam ita, ut non propter eximiam aliquam in rebus inanibus sollertiam hostium apparatum verbis magnifice indignantes re ipsa debilius persequamur, sed ut et aliorum cogitationes nostris pares esse, et fortunae casus oratione dirimi non posse existimemus.

Imo semper, ut adversus bene consultos adversarios, re faclisque nos praeparamus; neque spes nostras in peccatis, quae forsitan illi commissuri sint, sed in hoc collocare oportet, quod certa ratione nobis prospicimus. Nec existimandum est, multum interesse inter hominem et hominem; illum vero praestantissimum esse qui in maxima necessitate eruditur.

« Has igitur meditationes, quas patres nobis tradiderunt, quaeque nobis ipsis, eas perpetuo retinentibus, magno emolumento fuere, ne abjiciamus; neve in exigua diei particula de multis capitibus et pecuniis et urbibus et gloria properantes decernamus, sed per otium. Hoc autem nobis magis, quam aliis licet propter potentiam.

Et ad Athenienses mittite de Potidaea; mittite etiam de injuriis, quibus socii se affectos dicunt, praesertim quum ipsi parati sint, jure disceptare; ei vero, qui se judicio offert, bellum ut injuriam facienti prius inferre non licet. Simul etiam bellum parate. Haec enim si faciatis, consilium et vobis optimum, et adversariis maxime formidandum inibitis.»