History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nihil enim aliud, si agrum eorum habeatis, quam obsidem habere putetis, atque eo magis, quo melius est cultus; cui quam diutissime parcere oportet, neque illos, ad desperationem compulsos, expugnatu difficiliores reddere.

Si enim imparati, sociorum criminationibus impulsi, ipsum vastabimus, videte, ne plus etiam dedecoris ac damni Peloponneso afferamus.

Nam criminationes quidem, et publicae et privatae, tolli possunt; bellum vero, quod privatorum causa ab universis est susceptum, quod quorsum evasurum sit sciri non potest, non facile est honeste deponere.

« Neque cuiquam ignavia videatur esse, quod multi unicam civitatem celeriter non invadant.

Sunt enim et illis non pauciores socii, qui tributa pendunt, nec magis armorum bellum est, quam sumptus, propter quem ipsa arma sunt utilia, praecipue vero hominibus mediterraneis adversus maritimos.

Primum igitur hunc paremus, neque sociorum verbis prius efferamur; et vero qui eorum, quae sunt eventura, famam in utramque partem praeter cete-

32
ros sustinebimus, iidem etiam per otium ea parumper provideamus.