History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Archidamus quidem haec dixit; Sthenelaidas vero, qui tunc unus erat ex Ephoris, postremus in medium progressus, ita Lacedaemonios est allocutus.
« Equidem longam Atheniensium orationem non intelligo; nam in suis laudibus praedicandis multi quum essent, nihil tamen contradixerunt, quin injuria nostros socios et Peloponnesum afficiant. Atqui si contra Medos quidem olim boni fuerunt, nunc autem contra nos improbi, duplici poena sunt digni, quod mali ex bonis sunt effecti.
Nos vero iidem et tunc et nunc sumus, neque, si sapi-mus, socios injuria affici per negligentiam sinemus, neque auxilium mittere cunctabimur; ipsi enim sine ulla cunctatione mala patiuntur.
Aliis enim multae sunt pecuniae
Nec doceat nos quisquam decere nos consultare,quum injuria nobis infertur; imo vero eos, qui injuriam facere parant, diu consultare decet.
Quamobrem, Lacedaemonii, e dignitate Spartae bellum decernite, et nec Athenienses majores fieri sinatis, nec socios prodamus, sed deorum auxilio freti bellum illis, qui faciunt injuriam, inferamus. »