History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atqui cauti esse terebamini: de quibus profecto rumor divulgatus 1 em ipsam superabat. Nam ipsi scimus et Medum ab extremis orbis terrarum partibus in Peloponnesum prius venisse, quam vos ita ut par erat obviam prodiretis, et nunc Athenienses non longinquos, ut illum, sed vicinos negligitis; et pro bello quod illis inferre debebatis mavultis illos arma vobis inferentes defendere et certantes cum hominibus potentia multum auctis incertos fortunae casus subire, quamvis sciatis vel ipsum barbarum sua ipsius culpa plerumque offendisse, quinetiam in bello cum ipsis Atheniensibus gesto sarpe jam nos erratis eorum potius, quam vestris auxiliis victoriam reportasse, quum quidem de vestris auxiliis spes jam nonnullos etiam imparatos, quod iis freti erant, everterint.
Neque vero aliquis vestrum haec magis ob odium, quam ad expostulatio? nem dici putet. Nam expostulatio quidem est cum amicis, qui peccant; sed accusatio est contra inimicos, qui injuriam fecerunt.
« Praeterea si qui alii, ipsi nobis digni esse videmur, qui proximis vilium exprobremus, praesertim quum de magni momenti rebus agatur, quarum nullum vos sensum nobis habere videmini, nec unquam considerasse, quales sint Athenienses, cum quibus certamen vobis est futurum, et quomodo vel omnibus in rebus sint vobis longe prestantiores.
Nam illi quidem sunt rerum novarum studiosi, celeresque et excogitare et re ipsa exsequi id, quod exco-gitariut; vos vero praesentia conservare et nihil praeterea cognoscere, facto vero ne necessariis quidem satisfacere soletis..