History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Praeterea illi quidem vel supra vires sunt audaces , et praeter rationem periculorum appetentes et in rebus asperis bonae spei; vestra vero ratio est, res vestris viribus inferiores gerere, et ne certis quidem et exploratis animi. consiliis confidere, et existimare, vos periculis nunquam liberatum iri.
Quinetiam illi, si vobiscum conferantuf, sunt impigri, vos vero cunctatores; item illi peregrinationis cupidi, vos vero domi tenacissimi. Persuasum enim est illis quidem, absentia se aliquid sibi quaesituros; vobis vero, si peregrina obeatis, vel rerum praesentium jacturam vos facturos.
Illi etiam, hostes si superant, longissime progrediuntur; si vincuntur, quam minimum animo consternantur.
Praeterea vero corporibus quam alienissimi» pro republica utuntur, consiliis vero maxime propriis, ut aliquid pro ea agant.