History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Atque istarum rerum vos ipsi auctores estis, qui et primum passi estis eos post bellum Medicum urbem munire, et postea longos muros aedificare; quique ad hoc usque perpetuo libertate privastis non solum eos, quos illi in servitutem redegerunt, sed jam etiam vestros socios. Nam non is, qui alios in servitutem redegit, sed verius is, qui quum possit impedire, negligit, hoc facit, si quidem etiam virtutis professione se ut Graecorum liberatorem celebrat.

Vix tandem vero nunc congregati sumus, et ne nunc quidem de rebus manifestis. Nec enim amplius consultandum erat, num injuriam patiamur, sed qua ratione eam defendamus. Illi enim agentes et consilii certi contra dubios adhuc sententiae, nec cunctati amplius ingrediuntur;

et scimus quali via, et quo modo paulatim Atheniense· in alios grassentur. Et quamdiu quidem latere se propter vestrum stuporem putant, minus audaces sunt; sed si cognoverint, vos haec scientes negligere, summa vi instabunt.

Vos enim soli Graecorum, Lacedaemonii, otia

26
agitis, non armorum τι, sed cunctatione νοs defendentes, et soli hostium vires non incipientes increscere sed duplicatas evertentes.