History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Iidem etiam primi corpora nudarunt, et palam oleo se vestibus depositis unxerunt. Olim vero etiam in corporis exercitationibus in Olympiaco certamine subligacula circum pudenda gestantes athletae certabant, nec multi sunt anni, ex quo hic mos desiit. Quin adhuc etiam apud nonnullos barbaros, praecipue vero Asiaticos, pugilatus et luctae praemia proponuntur, et subligaculis in his certaminibus utuntur.
Ac multis etiam aliis in rebus demonstrarit quis priscos Graecos eodem vitae genere usos, quo hujus aetatis barbari utuntur.
Urbes vero, quotquot novissime sunt conditae, et ex quo navigatio tutior esse coepit, quum majorem pecuniarum copiam haberent, ad ipsa littora moenibus cinctae condebantur, et isthmos occupabant, cum mercaturae causa, tum potentiae inter suos quaeque finitimos. At vetustae urbes, propter latronum infestationem, quae'multum invaluerat, procul a mari potius condilse sunt tam illae, quae in insulis, quam quae in continente sunt; (nam latrones et invicem se populabantur et reliquos, qui licet rebus maritimis operam non darent, tamen non procul a mari habitarent;) atque ad hoc usque tempus illae procul a mari sunt.
Nec vero minus insularum incolae latrocinia exercebant, qui Cares erant et Phoenices; hi enim plurimas insulae condiderant. Documento hoc est: quum enim Delus insula lustraretur ab Atheniensibus hujus belli tempore conditoriis sublatis quotquot erant hominum, qui in hac insula decesserant , supra dimidium Cares inventi sunt, agniti et armorum genere, quae una cum ipsis sepulta erant, et ipso modo, quo nunc quoque sepeliunt.