History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Omnis enim Graecia gestabat arma, lum quia domicilia nullis munitionibus septa habebant, tum quia tuto commeare ultro citroque non poterant; et quotidianam
Graeciae autem populi , qui nunc etiam ita vivunt, documento sunt, similia vitae instituta olim et apud omnes fuisse.
At primi fere Athenienses ferrum deposuerunt, et remissiorem cultum secuti ad mollius vitae genus transierunt. Et seniores apud eos e fortunatis propter delicatum vitae genus haud diu est quod tunicas lineas ferre desierunt, insertisque aureis cicadis tutulum colligere e capitis coma. Unde etiam Ionum senio res propter cognationem cultus iste diu tenuit.
Modica contra veste et ad hujus aetatis morem accommodata primi Lacedaemonii usi sunt, et in ceteris quoque rebus locupletiores eamdem atque plebeii vitae consuetudinem servarunt.