History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed cum Minois maritimum imperium exstitisset, maria liberius ultro citroque navigari coeperunt; nam et ex insulis praedones ab eo sunt sublati, quo quidem tempore etiam colonias in illarum plerasqne deduxit.
Et homines, qui prope mare degebant, jam parandae pecuniae studio magis dediti, constantius sedibus suis habitabant; quinetiam quidam muris se tutabantur, quippe qui divitiis augerentur. Etenim cupiditate quaestus et qui imbecilliores erant, potentiorum servitutem sustinebant, et qui potentiores, quia magnas habebant facultates, minores civitates suae ditioni adjungebant.
Atque in bac potissimum jam conditione constituti posteriore tempore ad Trojam cum exercitu sunt profecti.
Et Agamemno mihi videtur eo quod ceteros illius saeculi potentia superaret, non autem tantopere, quod Tyn-