History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et maxima ejus temporis parte, post illud navale proelium, maris illius imperium tenebant, et Corinthiorum socios infesta classe navigantes affligebant, donec Corinthii aestate jam adventante navibus exercituque misso, cum ipsorum socii laborarent, ad Actium et circa Chimerium Thesprotidis castra posuerunt, ut et Leucadem et ceteras civitates, quotquot sibi erant amicae, suo praesidio tutarentur.

Corcyraei vero et navibus et peditatu in Leucimna e regione hostium castra metati sunt.

Et neutri contra alteros navigabant, sed ea aestate stativa opposita habentes, hieme jam adventante domum utrique se receperunt.

Toto autem post hoc proelium, et insequenti anno , Corinthii graviter ferentes bellum contra Corcyraeos susceptum , naves struebant et navalem expeditionem optime parabant, remiges cum ex ipsa Peloponneso, tum ex reliqua Graecia cogentes, mcrcede adductos.