History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Corcyraei vero audito illorum apparatu timere coeperunt, et (nam cum nulla Graecorum civitate foedere erant conjuncti, neque aut in Atheniensium aut Lacedaemoniorum foederibus se adseripserant) visum est ipsis ad Athenienses proficisci, et societatem cum illis contrahere, et operam dare, ut aliquod auxilium ab ipsis impetrarent.

Corinthii vero his rebus auditis legatos et ipsi Athenas miserunt, hoc acturos, ne praeter Corcyraeorum classem Attica quoque classis adjuncta impedimento sibi esset, ne bellum arbitratu suo administrarent.

Itaque coacta concione in disceptationem venerunt, et Corcyraei quidem haec verba fecerunt.

13

« vEquum est, viri Athenienses, ut qui ad alios auxilii implorandi causa, quemadmodum nos quoque nunc facimus, veniunt, si nullo magno beneficio aut fodere ante sibi gratiam conciliarunt, primum demonstrent, maxime quidem utilia esse, quae petant, sin minus, saltem iiou detrimento , deinde vero, se firmam ipsis gratiam habituros. Sed si nihil horum planum fecerint, non indigne ferant, si re infecta abeant.