History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed postquam caduceator nihil pacatum a Corinthiis renuntiavit, et ipsorum naves numero octoginta (nam quadraginta Epidamnum obsidebant) expictae erant, obviam hosti processerunt, et acie instructa navalem pugnam commiserunt. Et Corcyraei longe superiores fuerunt, et XV Corinthiorum naves profligarunt.
Eodem autem die ipsis accidit, ut et illi, qui Epidamnum obsidebant, hanc ad deditionem redigerent, ea conditione, ut peregrinos quidem venderent, Corinthios autem in vinculis servarent, donec aliud de ipsis statueretur.
Post navale proelium autem Corcyraei, cum tropaeum in Leucimna Corcyrae promontorio statuissent, ceteros quidem captivos, quos ceperant, interfecerunt, Corinthios vero vinctos asservarunt.
Postea vero, quum Corinthii sociique victi cum classe domum rediissent, totius maris, quod est in illis regionibus, imperium tenebant Corcyraei et navibus ad Leucadem Corinthiorum coloniam profecti, agrum vastarunt, et Cyllenen, Eleorum navalia, incenderunt, quod naves pecuniasque Corinthiis praebuissent.