History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Pecunias etiam conferemus, ut ad ea suppetant; aut vero indignum fuerit, si illorum quidem socii in hoc, ut servitutem suam tueantur, pecunias conferre non desistent, nos vero in hoc, ut hostes ulciscentes ipsi simul servemur, nullas pecunias consumere volemus; et in hoo, ne iis privati ab illis, his ipsis male mulctemur.

« Adsunt nobis praeterea aliae quoque belli gerendi viae, et sociorum sollicitatio, quae praecipua est eversio redituum, in quibus sita est ipsorum potentia; et aedificatio munitionum, quae illorum agrum oppugnent; et multa alia, quae nemo nunc prospicere possit. Belli enim progressus omnium minime certis legibus fiunt, sed ipsum per se plerumque comminiscitur quae ad quemque eventum commoda sunt; in quo is quidem, qui in eo animo moderato se gerit, tutior existit; is vero, qui in eo animi affectu abripitur , non leviter offendit.