History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Cogitemus autem, si singulis quidem nostrum cum paribus adversariis de agri finibus esset controversia, ferendum hoc erat; jam vero Athenien ses et adversus nos universos satis virium habent, et adversus singulas civitates etiam potentiores sunt, ut nisi et universi et per nationes et per singulas civitates uno consensu ipsos propulsabimus, divisos nos sine labore iu suam potestatem redigent, et cladem, licet hoc alicui sit grave auditu, sciat tamen nihil aliud, quam servitutem manifeste nobis allaturam;
quod vel dubia oratione commemorare turpe est Peloponneso, et tot urbes ab una vexari. Qua in re aut merito pali aut propter ignaviam haec perferre, et a majoribus, qui Gneciam liberaverunt, degenerare videbi-