History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

et classem qua illi pollent, instruemus quum ex facultatibus, quae quibusque suppetunt, tum etiam ex Delphicis et Olympicis pecuniis. Nam mutuati pecuniam peregrinos illorum nautas majori mercede subducere possumus; emptae enim magis sunt Atheniensium copiae quam domesticae; sed nostris hoc minus contingit, siquidem plus corporibus, quam pecuniis pollent.

Quod si illi vel unico navali proelio superati fuerint, capi eos verisimile est; sin vero resistant, nos etiam interposito majori temporis spatio res nauticas meditabimur, et ubi parem scientiam erimus assecuti, animi certe fortitudine superiores erimus. Nam quod nos bonum natura insitum habemus, Ime illi disciplina nunquam adipiscenlur; quo vero illi propter scientiam praestant, id evertendum nobis est meditatione.