History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At Athenienses copias quidem, quae ad jEginam erant, loco non moverunt, sed ex iis, qui domi relicti erant, tam seniores, quam juniores, duce Myronide, Megara se contulerunt.
Et, pugna aequa Marte cum Corinthiis commissa, alteri ab alteris dirempti sunt, et utrique non deteriore conditione rem in proelio a se gestam existimarunt
Et Athenienses quidem (nam fuerant tamen potius superiores) post Corinthiorum discessum tropaeum statuerunt. Corinthii vero increpiti a senioribus, qui in urbe erant, copiis instructis duodecim ferine diebus post venerunt, et tropaeum contra et ipsi tanquam victores statuebant. Sed Athenienses Megaris egressi et illos, qui tropaeum erigebant, interficiunt, et ceteros aggressi vicerunt.
Illi vero inferiores recedebant; quaedam eorum autem non exigua pars, quae ab hoste insequente premebatur, et a via aberraverat, incidit in cujusdam hominis privati praedium, quod magna fossa undique cingebatur nec erat exitus ullus.
Athenienses vero, re cognita, oppositis a fronte gravis armaturae militibus, exitu prohibebant, et, levis armaturas militibus circa collocatis, eos omnes, qui ingressi erant lapidibus obruerunt; atque clades haec magna Corinthiis accidit. Reliqua vero illorum exercitus turba domum rediit.
Sub eadem tempora Athenienses longos etiam muros ad mare usque coeperunt aedificare, alterum ad Phalerum usque, alterum ad Piraeeum.
Quum autem Piio-censes expeditionem suscepissent contra Dorienses, Lacedaemoniorum metropolin, Boeum et Cytinium et Eriucum, quumque unum ex his oppidis cepissent, Lacedaemonii, duce Nicomede Cleombroti (ilio, pro Plistoanacie Pausaniae regis filio, qui adhuc erat junior, Doriensibus opem tuleruut cum mille cl quingentis militibus de suis et decem millibus sociorum; cumque Plroccnses, deditione certis conditionibus facta, urbem reddere coegissent, domum redibant.
Eos autem, si per sinum Crissaeum mari transire voluissent, Athenienses navibus circumvecti impedituri erant; per Geraneam vero transire non tutum ipsis esse videbatur, qnod Athenienses Megara et Pegas tenerent; nam Geranea et transitu difficilis eiat, et Atheniensium praesidio semper custodiebatur; tunc autem praesenserunt, fore ut illi haec, quoque parte se prohiberent.