History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quamobrem visum est ipsis, apud Boeotos subsistere, et dispicere, quanam ratione quam tutissime transire possent. Quinetiam Atheniensium nonnulli clani ipsos sollicitabant, quia democratiam, et longos muros, qui aedificabantur, tolli sperabant.
Athenienses vero prodierunt adversus eos publice omnes et Argivorum mille, et ceteri socii pro se quique; universorum an-tem fuerunt qualuordecim hominum millia.
Credentes uutem eos nescire, qua transire possent, obviam illis processerunt, et erat etiam suspicio, ne popularem statum everterent.
Venerunt etiam Thessalorum equites ad Athenienses ex societatis jure, qui in ipso prcelio ad Lacedaemonios transierunt.
Proelio autem ad Tanagram Boeotiae commisso, Lacedaemonii eorumque socii sujwriores erant; et utrinque magna strages est facta.
Et Lacedaemonii quidem in agrum Megarensem ingressi arboribus caesis per Geraneam et Isthmum domum reverterunt. Athenienses vero altero et sexagesimo ab hac pugna die expeditionem in Boeotios, duce Myronide, susceperunt,
et apud (Enophyta Bceo· tis proelio superatis et agrum Bmotium ac Phocensem in suam potestatem redegerunt, et Tanagraeorum muros demoliti sunt, et Locrorum Opuntiorum centum viros opulentissimos obsides ceperunt, suosque longos muros absolverunt.
Post haec jEginelae quoque se Atheniensibus dediderunt, his conditionibus, ut et muros demolirentur et naves traderent et imperatum tribulum in posterum penderent.