History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Exierunt autem ipsi et liberi et uxores; et Athenienses ipsos excipientes propter odium, quo jam Lacedaemonios persequebantur, Naupacti collocarunt, quam a Locris Ozolis occupatam nuper ceperant.
At Megarenses etiam, a Lacedaemoniis defectione facta, quod eos Corinthii propter agri fines bello premerent , Atheniensium partibus sese adjunxerunt; et Atlienien-ses tenuerunt Megara,et Pegas; et longos muros Megarensibus ab urbe ad Nisaeam usque aedificarunt, eosque ipsi tuebantur. Atque hinc praecipue natum est vehemens illud Corinthiorum odium in Athenienses.
Inaros autem Psammcticlii filius, Afer, rex Afrorum iGgypto finitimorum, ex urbe Marea, quae supra Pharum est sita, profectus, majorem jEgypti partem ad defectionem a rege Artaxerxe faciendam impulit, et ipse dux creatus Athenienses accivit.
Illi vero (tunc enim forte cum ducentis navibus et suis et sociorum bellum Cypro intulerant) Cypro relicta venerunt, et ex mari Nilum ingressi, et flamine ipso et duabus Memphidis partibus potiti, ad tertiam partem, quae Murus albus appellatur, bellam gerebant. Ibi autem inerant Persae et Medi, qui eo confugerant, et quotquot ex iEgyptiis non defecerant.
Athenienses vero navibus ad Halias egressi, proelium cum Corinthiis et Epidauriis commiserunt, et Corinthii superiores erant. Posteaque Athenienses navali pugna ad Cecryphaleam cum Peloponnesiorum classe conflixerunt, et superiores erant Athenienses.
Postea autem, bello»· adversus vEginetasab Atheniensibus moto, magnum navale proelium ad jEginam inter jEginetas et Athenienses commissum est, et in eo socii utrisque aderant. Athenienses vero vincebant, captisque illorum septuaginta navibus, in terram descenderunt, et duce Leocrale Stroebi filio urbem obsidere coeperunt.
Deinde Peloponnesii, quum opem jEginetis ferre vellent, trecentos gravis armaturae milites, qui Corinthiis et Epidauriis auxilium ante tulerant, in jEginam transmiserunt, et Geraneae summa juga occuparunt.
Corinthii vero cum sociis in agrum Megarensem descenderunt, rati Athenienses propter absentiam magnarum copiarum, quae partim in jEgma, partim in yEgypto erant, Megarensibus opem ferre non posse; et, etiam si opem illis ferrent, ex jEgina eos discessuros.