History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illi vero se boc (a-ctnros clam Atheniensibus promiserunt, ac facturi erani, sed terne motu impediti sunt, in quo et Helotes et ex municipibus Thurialae et £theenses 1 thomen secesserunt. F ue-runt autem ex Helotibus plurimi ab antiquis illis Messeniis, tunc in servitutem redactis, oriundi, quamobrem etiam omnes vocati sunt Messenii.
Adversus illos igitur, qui erant Ithomae, bellum susceperant Lacedaemonii. Thasii vero tertio obsidionis anno Atheniensibus sese dediderunt bis conditionibus, ut moenia demolirentur, naves traderent, et imperatam pecuniam persolverent, tam eam, quam in praesentia eos numerare, quam eam, quam in posterum pendere oportebat, utque ipsis et continente et metallis cederent.
Lacedaemonii vero, ut bellum adversus eos, qui Ithomae erant, producebatur, cum alios socios tum etiam Athenienses auxilio vocaverunt Illi vero, Cimone duce, cum non exiguis copiis venerunt;
potissimum autem illos evocarant, quod ad murorum oppugnationem idonei esse videbantur. Quum autem ipsis longa existeret ob*idio, parum satisfaciebat iis ars illa; vi enim locum expugnassent.
Et ob hanc expeditionem dissensio tunc primum inter Lacedaemonios et Athenienses apparuit manifesti. Lacedaemonii enim, quum oppidum per vim non caperetur, npelueu-tes Atheniensium audaciam, et ingenium ad res novandas promptum, simul etiam illos alienigenas esse rati, ne quid novi, si diutius mansissent, ab iis, qui llhomae erant, im pulsi molirentur, solos eos ex sociis dimiserunt, suspicionem quidem nullam aperientes, sed se illorum auxiliis non amplius indigere dicentes.
Athenienses vero intellexerunt, se non bona de causa, sed aliqua suspicione orta dimitti. Quare rem atrocem et minime ferendam judicantes, statim simul ac domum redieruut, relicta societate, quam cum illis contra Medum contraxerant, novam cum Argivis illorum hostibus inierunt; simul etiam utrique, adhibito jurejurando, iisdem conditionibus societatem cum Thessalis fecerunt.
Illi vero, qui Ithomae erant, decimo anno, quum diutius resistere non possent, compositionem cum Lacedaemoniis fecerunt, his conditionibus, ut fide publica tuti ex Peloponneso excederent, nec unquam amplius in eam reverterentur; si quis autem deprehenderetur, qjus, qui cum prehendisset, servus esset.
Erat etiam oraculum quoddam Pythium Lacedaemoniis ante redditum, ut Jovis Itho-mete supplicem dimitterent.