History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero Naxiis, qui defecerant, bellum intulerunt, et obsidione in deditionem receperunt; atque haec prima sociarum civitatum praeter juris consuetudinem in servitutem est redacta, mox et aliae, prout cuique contigit.

Defectionum vero causae quum aliae erant, tum vero praecipuae, tributorum et navium reliquationes, et militiae recusatio, si cui contigisset. Nam Athenienses haec severe exigebant, et molesti erant, quum hominibus, nec assuetis nec volentibus aerumnas perpeti, necessitatem imponerent.

Erant autem etiam alioquin Athenienses non amplius pariter jucundi, postquam imperium tenebant, et neque ex aequo cum sociis militabant, et facile iis erat, eos, qui deficerent , in officium redigere.

Quarum acerbitatum ipsi socii fuerunt auctores. Nam ob hanc militandi pigritiam eorum plerique, ne domo abessent, pecunias navium loc ad sumptus faciendos pro rata portione conferre staluerun* Atque Atheniensium quidem res navalis augebatur hoc sumptu, quem illi faciebant; ipsi vero, quoties defectionem facerent, imparati et imperiti bellum suscipiebant.

Post haec autem Athenienses eorumque socii cum pedestre tum navale pradium in Pamphylia ad flumen Eurymedontem cum Medis commiserunt; et eodem die Athenienses ex utroque victoriam, duce.Cimone, Miltiadis filio, reportarunt, et Phoenicum triremes ceperunt et corruperunt 111 universum ad ducentas.

Postea vero accidit, ut Thasii ab iis deficerent, orta controversia de emporiis in adversa Thracia, et de metallis, quae possidebant Athenienses autem cum navibus in Thasum profecti, navali pugna vicerunt, et in terram descenderunt;

quumq ue sub idem tempus ad Strymonem decem millia colonorum, tum suorum, tum socialium misissent, ut sibi vindicarent oppidum, quod tunc quidem Novemviae vocabatur, nunc vero Amphipolis, Novemviis quidem, quas Edoni tenehaut, ipsi potiti sunt; sed in mediterranea Thraciae loca progressi, ad Drabescum Edonicam profligati eunt ab universis Thra-cibus, quibus infestus erat locus ille, qui condebatur, Novemviae appellatus.

Thasii vero victi proeliis et obsessi Lacedaemoniorum auxilium implorabant, eosque hortabantur, ut, irruptione

38
in Atticam facta, opem sibi (errent.