Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 4, 6 b ) Oculos autem intus et deforis habere ea animalia. id est (praedicationem noui testamenti\', prouidentiam spiritalem ostendit, quae et secreta cordis inspicit et superueni- [*]( 4, 8 ) entia uidet, quae sunt intus et deforis. alae testimonia ueteris testamenti sunt librorum ideoque XXIIII sunt, tot numero. quot et seniores super tribunalia. (sed) sicut animal uolare non potest nisi pennas habeat, sic nec praedicatio noui testamenti fidem habet, (nisi habeat) ad ueteris testamenti testimonium testimonia praenuntiata, per quae tollitur a terra [fol. 8r] et uolat. semper enim quod ante dictum est futurum (et) postea factum inuenitur, illud est quod fidem facit indubitabilem. rursus tamen et alae si non haereant in animalibus, uitam unde trahant non habent. nisi (enim) quae (prae)dixerant prophetae in Christo essent consummata, inanis fuerat praedicatio illorum. hoc tenet ecclesia catholica et antea praedicata et postea consummata et merito uolat et tollitur a terra, uiuum animal. haeretici autem qui testimonio prophetico non utuntur, adsunt eis animalia, sed non uolant, quia sunt terrena. Iudei autem qui non accipiunt noui testamenti [*]( 1 tota pars a uerbis hae ergo praedicationes usque ad uerba nisi uictori (p. 60, 2) exstat apud Beatum (p. 264—H66) 2 cf. Apoc. 1, 16 b 3 cf. Gen. 2. 10 10 cf. p. 50, 2 (Apoc. 4, 4) ) [*](1 hae om. A 7 est secreta A (est pro et) 10 quot] quid A sed om. A 12 nisi habeat om. A 14 ante dictum] interdictum A futurum] item quod ante dictum est futurum Ps.-August. homil. III (XXXV 2423 l. 24 M) et om. A 16 haereant] habeant A 17 enim om. A praedixerant scripsi, dixerant A 21 heresiaci A )

55
56
praedicationem, (adsunt eis alae sed non uiuunt, id est inanem uaticinationem) hominibus adferunt non audiendam facta dictis non conferentes. sunt autem libri ueteris testamenti qui excipiuntur XXIIII, quos in epitomis Theodori inuenimus. sed et XXIIII ut diximus patres et apostoli: iudicare populum suum oportet. interrogantibus enim apostolis et dicentibus: nos his omnibus relictis secuti te sumus: quid nobis erit? respondit dominus noster: cum sederit filius hominis super solium gloriae suae, sedebitis et uos super duodecim tribunalia iudicantes duodecim tribus Israel. sed et de patribus quia iudicaturi sunt. [fol. SV] ait Iacob patriarcha: et ipse iudicabit populum suum inter fratres suos sicut una tribus Israel.

[*]( 4, 5 )Exire autem fulgora et uoces et tonitrua a solio dei et septem faces: significabat praedicationes et repromissiones a deo et minas. nam fulgora aduentum domini significabant, uoces autem noui testamenti praedicationes, tonitrua autem, quod caelestia sunt uerba, faces uero ignis ardentis donum spiritus sancti, quod cum in ligno perdiderit primus homo per lignum passionis est redditum. [*]( 4 cf. Th. Zahn, Geschichte des neutest. Kanons II p. 338 et p. 961-964 5 cf. p. 50, 4 7 Matth. 19, 27. 28 12 Gen. 49, 16 ) [*]( 1 adsunt ... uaticinationem om. A 2 adfuerunt A audienda A 3 excipiunt A 4 epythomis A 5 nominatiuum apostoli praebet A, item TCB 11 quia] qui A 12 et ipse] Victorinus patriarcham generatim omisso nomine Dan loquentem inducit 13 tribus] patribus A 15 et a septem fasces A remissiones A 19 primus scripsi, ponimus A 20 redditus A )

57
58

[*]( 4, 10 ) Et cum haec (fierent), cecidisse (dicit) uniuersos [*]( 4, 9 ) maiores natu et adorasse dominum. cum darent animalia gloriam et honorem: id est cum euangelium, actio scilicet domini et doctrina, adimplesset ante per illos praenuntiatum uerbum, digne meritoque exultabant scientes se rite uerbum domini ministrasse. denique quia uenerat, qui mortem deuinceret (et) coronam inmortalitatis solus dignus sumeret, omnes quotquot habebant pro gloria actus sui optimi coronas, [*]( 4, 10 c ) proiecerunt eas sub -pedibus eius: id est propter eminentem uictoriam Christi omnes uictorias sub pedibus eius. hoc et in euangelio suppleuit Christus dicendo — cum enim passurus nouissime ueniret Hierosolymis dominus noster (et) exisset illi populus in obuiam, alii [fol. gr] praecisis ramis palmarum uiam sternebant, alii tunicas suas subiciebant —, duos scilicet populos ostendens, unum patrum et prophetarum, magnorum uirorum, qui quascumque habebant uictoriarum suarum palmas C contra peccata, Christo eas sub pedibus eius [*]( 11 cf. Ioh. 12, 13 13 cf. Matth. 21, 8 ) [*]( 1 fierent om. A dicit om. A 3 euangelium scripsi, euangelii A 4 doctrinam A adimplesset scripsi, adimplens et A 6 uerbum domini uerbum A 7 et om. A 8 optimi] obtulerunt A 10 Christo A 11 Christus A, spiritus sanctus reliqui testes 12 ueniret] uenire et A et cm. A 13 in obuiam A, cf. cod. Cantabrig. Ioh. 12, 13: in obuiam eius = fC5 urcavTrjatv GCUTGD 15 unum] patres et prophetae unus ordo sunt eorum, qui praecisis ramis palmarum uiam sternebant, alter ordo non explicatur: a uero sensu aberrauit recensio Hieronymi )

59
60
iaciebant. palma autem idem significat, quoniam non datur nisi uictori.

CAP. V.

[*]( 5, 1 )Esse autem in manu sedentis super tribunal librum scriptum deintus, signatum sigillis VII: uetus testamentum significatur, quod est datum in manu domini nostri, [*]( 5, 2. 3 ) qui accepit a patre iudicium. praeco, inquit, praeconauit, anne aliquis dignus esset aperire librum et soluere sigilla eius, et nemo inuentus est dignus neque in caelo neque in terra neque infra terram. aperire autem testamentum pati et pro hominibus mortem deuincere est. hoc dignus facere nemo est inuentus neque in angelis in caelo neque in hominibus in terra neque inter animas sanctorum in [*]( 5, 6) requie, nisi solus Christus filius dei, quem dicit uidisse agnum tamquam occisum, habentem cornua numero VII. in illum erat praedicatum: quicquid per uarias oblationes et [*]( 1 iacebant A 4 scdenti -1 5 ucintus] Victorini textus uerba Apoc. 5, 1 y.r..<l ONICFL-SV non praebuit, sed solum ECOJ&EV, cui lectioni interpretatio respondet 7 preconicauit A 8 anne aliquis scripsi, animali quis A 10 pati] ef. p. 62, 10 11 et scripsi, est A 15 VII] XII A )

61
62
sacrificia lex in illo meditata fuerat, ipsum implere oportebat. et quia ipse erat testator et mortem deuicerat, ipsum erat iustum constitui heredem (a) deo, ut possideret et substantiam [*]( 5, 5 ) morientis, id est membra humana. hunc dicit leonem de tribu Iuda uicisse [fol. 9V], radicem Dauid.

Leonem de tribu luda in Genesi legimus, (ubi) Iacob patriarcha ait: Iuda, te collaudant fratres tui: et dormisti et surrexisti tamquam leo et tamquam catulus leonis. ad deuincendam enim mortem leo dictus est, ad patiendum pro hominibus tamquam agnus ad occisionem adductus est. hic ergo aperit et resignat, quod ipse signauerat testamentum. hoc sciens et Moyses legislator, quod oportebat esse signatum et celatum usque aduentum passionis eius, uelauit faciem suam et sic est populo locutus, ostendens uelata esse uerba praedicationis usque aduentum temporis Christi. nam et ipsam legem cum legisset populo, [*]( 7 Gen. 49, 8. 9 10 Esai. 53, 7 (Act. 8, 32) 14 Ex. 34, 33 ) [*]( 1 ipsum scripsi, ipsud A, cf. Georges, Wortformen p. 364 3 a om. A 6 ubi om. A 8 et tamquam scripsi (cf. p. 52, 15), etiam quam A 11 aductus A enuntiatum sed quia.. dictus est (cf. p. 63, 13. 14) praebet cod. A infra p. 64, 9. 10 12 Moysi A )

63
64
accepta lana sucida et sanguine uituli et aqua aspersit populum uniuersum dicens: hic est sanguiş testamenti, de quo mandauit ad uos dominus. animaduertere oportet igitur hominem diligentem praedicationem uniuersam in unum cohaerere. nam nec sufficit legem illam dici, quoniam et testamentum nominatur. nulla lex testamentum dicitur nec testamentum aliud nominatur, nisi quod faciunt morituri; et quodcumque intrinsecus testati sunt, signata sunt usque ad diem mortis testatoris. sed quia mortem deuicit et praeuenit carnificis [*]( 5, 6 ) officium, quasi occisus est dictus. ideo merito modo resignatur [fol. 10r] per agnum occisum, qui tamquam leo confregit mortem et quae de se praenuntiata fuerant repleuit (et hominem liberauit). id est carnem de morte, et accepit possessionem substantiae morientis, id est membrorum humanorum; (et) sicnt per unum corpus omnes homines debito mortis successerant, sic per unum corpus uniuersi credentes in uitam aeternam resurgent. modo ergo facies Moysi operitur, modo et reuelatur ideoque apocalypsis reuelatio dicitur, modo liber eius resignatur, modo hostiarum oblationes intelleguntur, modo sacerdotia et Christi mandata et fabricatio aedis (et) testimonia aperte intellegitur. [*]( 1 cf. Hebr. 9, 19 (Ex. 24, 8) 2 Hebr. 9, 20 9 ef. Ioh. 19, 33 13 cf. p. G2, 4 15 cf. I Cor. 15, 21 17 cf. Ex. 34, 33. 34 ) [*]( 1 aquam A 10 idem A resignat A 12 et homo lib. om. A 15 et om. A 16 sic] cf. p. 54, 11 17 operitur scripsi, aperitur A 20 Christi mandata] cf. p. 74, 7 et alt.] hanc uocem excipiebat Christum. quod uerbum postea litura est sublatum edis A et om. A testimonia] septem sigillis septem respondent interpretationes: facies Moysi (p. 62, 14), liber eius (p. 62, 16), hostiarum oblationes (p. 64, 1), sacerdotia (lIioysi et Christi, p. 64, 1-3 et 10-14, cf. p. 66, 10) Christi mandata (p. 64, 3), fabricatio aedis (id est ecclesiae credentium p. 64,16), testimonia (seniorum et euangelistarum p. 66, .1 sqq.), quae itidem septem numerantur 21 intellegitur] -Victorinus more Graecorum numerum -singularem posuit, cf. Roensch, Itala 2 p. 435 )
65
66

[*]( 5, 8. 9 ) XXIIII seniores et quattuor animalia citharas et fialas habentes, cantantes canticum nouum: (coniuncta ueteris testamenti praedicatio cum nouo populum christianum ostendit cantantem canticum nouum), id est confessionem suam publice proferentium [uidetur]. nouum est filium dei hominem fieri, nouum etiam eundem ab hominibus morti tradi, nouum tertia die resurgere, nouum cum corpore in caelis ascendere, nouum remissionem peccatorum hominibus dari, nouum spiritu sancto signari homines, nouum sacerdotium accipere obsecrationis et regnum expectare inmensae repromissionis. citharam enim extensam in ligno significabat corpus Christi passioni coniunctum [id est carnem Christi], fialam autem confessionem et noui [fol. 10v] sacerdotii propa- [*]( 5, 11 ) ginem. angelorum multorum: immo omnium. uniuersae electionis domino nostro gratulationem referentium eliberationis hominum de clade mortis.

CAP. VI.

Resignatio sigillorum, ut diximus, apertio est ueteris testamenti praedicatorum et praenuntiatio in nouissimo tempore futurorum; quae licet scriptura prophetica per singula sigilla dicat, omnibus tamen simul apertis sigillis ordinem suum [*]( 2 pars proxima a uerbis coniuncta ueteris testamenti usque ad uerba de clade mortis (lin. 16) exstat apud Beatum (p. 289 sq.) 10 cf. Apoc. 1, 6. 5, 10 15 electionis] cf. I Tim. 5, 21: electis angelis angelos homines dicit, qui et filii dei dicuntur Ps.-August. hornil. IV (XXXV 2424 II) ) [*]( 2 coniuncta .. lin. 4 nouum om. A propter homoeoteleuton 5 uidetur uncis inclusi nouum septies enumeratur 12 coniunctam A uerba id est carnem Christi uncis inclusi, cf. codd. T 13 sacerdoti A 14 ulliuersae scripsi, uniuersa A 15 electionis scripsi, electiones A domino] dono A gratulatio A eliberationis = ̀εξελευϑ18 sigillorum] singulorum A est] et A 20 quae] quem A )

67
68
[*]( 6, 1. 2 ) habet praedicatio. nam aperto primo sigillo cum dicat se uidisse equum album et equitem coronatum habentem arcum — hoc enim in primo factum est —, postquam ascendit in caelis dominus noster, aperuit uniuersa et emisit spiritum sanctum. cuius uerba per praedicatores tamquam sagittae ad cor hominum pergerent et uincerent incredulitatem. corona autem est praedicatoribus super caput promissa per spiritum sanctum. ceteri tres equi: famem, (bella) et pestilentiam in euangelio dominus ostendens praedicata manifeste significat; [*](6, 1 ) ideoque ait: unum de animalibus, quia omnia quattuor unum sunt. ueni autem et uide: \'ueni\' dicitur inuitato ad fidem et \'uide\' dicitur ei qui non uidebat. ergo equus albus uerbum praedicationis cum spiritu sancto in orbem missum: ait enim dominus: praedicabitur hoc euangelium in toto orbe terrarum in testimonium omnibus gentibus [fol. 11\'] et tunc ueniet finis. [*]( 1 a uerbis aperto primo sigillo usque ad uerbum magni p. 71, 7 cf. Beatum p. 293 8 cf. Apoc. 6, 5. 4. 8 14 Mattli. 24, 14 1 aperte signo id est sigillo A 8 bella om. A; infra (p. 70, 1. G) fames et bella memorantur 9 manifeste scripsi, manifesta A )
69
70