Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 4, 6 b ) Oculos autem intus et deforis habere ea animalia. id est (praedicationem noui testamenti\', prouidentiam spiritalem ostendit, quae et secreta cordis inspicit et superueni- [*]( 4, 8 ) entia uidet, quae sunt intus et deforis. alae testimonia ueteris testamenti sunt librorum ideoque XXIIII sunt, tot numero. quot et seniores super tribunalia. (sed) sicut animal uolare non potest nisi pennas habeat, sic nec praedicatio noui testamenti fidem habet, (nisi habeat) ad ueteris testamenti testimonium testimonia praenuntiata, per quae tollitur a terra [fol. 8r] et uolat. semper enim quod ante dictum est futurum (et) postea factum inuenitur, illud est quod fidem facit indubitabilem. rursus tamen et alae si non haereant in animalibus, uitam unde trahant non habent. nisi (enim) quae (prae)dixerant prophetae in Christo essent consummata, inanis fuerat praedicatio illorum. hoc tenet ecclesia catholica et antea praedicata et postea consummata et merito uolat et tollitur a terra, uiuum animal. haeretici autem qui testimonio prophetico non utuntur, adsunt eis animalia, sed non uolant, quia sunt terrena. Iudei autem qui non accipiunt noui testamenti [*]( 1 tota pars a uerbis hae ergo praedicationes usque ad uerba nisi uictori (p. 60, 2) exstat apud Beatum (p. 264—H66) 2 cf. Apoc. 1, 16 b 3 cf. Gen. 2. 10 10 cf. p. 50, 2 (Apoc. 4, 4) ) [*](1 hae om. A 7 est secreta A (est pro et) 10 quot] quid A sed om. A 12 nisi habeat om. A 14 ante dictum] interdictum A futurum] item quod ante dictum est futurum Ps.-August. homil. III (XXXV 2423 l. 24 M) et om. A 16 haereant] habeant A 17 enim om. A praedixerant scripsi, dixerant A 21 heresiaci A )

55
56
praedicationem, (adsunt eis alae sed non uiuunt, id est inanem uaticinationem) hominibus adferunt non audiendam facta dictis non conferentes. sunt autem libri ueteris testamenti qui excipiuntur XXIIII, quos in epitomis Theodori inuenimus. sed et XXIIII ut diximus patres et apostoli: iudicare populum suum oportet. interrogantibus enim apostolis et dicentibus: nos his omnibus relictis secuti te sumus: quid nobis erit? respondit dominus noster: cum sederit filius hominis super solium gloriae suae, sedebitis et uos super duodecim tribunalia iudicantes duodecim tribus Israel. sed et de patribus quia iudicaturi sunt. [fol. SV] ait Iacob patriarcha: et ipse iudicabit populum suum inter fratres suos sicut una tribus Israel.