Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Simile leoni animal euangelium est cata Iohannem, quod, cum omnes euangelistae hominem factum Christum praedicauerunt, ille autem illum antequam descenderet et carnem sumeret deum praedicauit dicendo: deus erat uerbum et quoniam tamquam leo fremens exclamauit, leonis uultum sustinet praedicatio eius. hominis Matheus enititur enuntiare nobis genus Mariae, unde carnem accepit Christus. ergo dum enumerat ab Abraham usque ad Dauid et ab Dauid usque ad Ioseph, tamquam de homine locutus est; ideo praedicatio eius effigiem hominis accepit. Lucas quoque (a) sacerdotio Zachariae offerentis hostiam pro populo et apparente sibi angelo dum enumerat, propter sacerdotium et hostiam ipsa conscriptio uituli tulit imaginem. Marcus interpres Petri ea quae in munere docebat commemoratus [*]( 2 cf. Apoc. 4, 4 3 cf. Th. Zahn, Geschichte des neutestamentlichen Kanons II p. 338 sq. 7 cf. Th. Zahn, Forschungen zur Gesell. des n. t. Kanons II p. 258 sqq. 10 Ioh. 1, 1 20 cf. Papias apud Euseb. hist. eccl. III 39 ) [*]( 2 sunt om. A 3 iudicii] Indicio A in noua sectione 7 interpretationem inter se contrariam praebent codex A et reliqui testes: ille id quod Irenaei exemplum (lib. III 11, 8) et genus dicendi (cata Iohannem) probant. Victorini propriam, hi id quod alii loci testificantur ex Hieronymi libris sumptam, cf. eiusdem prologum in euangelia quattuor, comment. in Ezech. lib. I c. 1, contra Iouinianum lib. I 26 etc. similem A 13 enititur scripsi, enim mittitur A 14 ergo dum enumerat ab] et indumentum erat A 16 ideo] Idem A eius eius A 17 a om. A offerenti A 18 angeli A duro enumerat] indumentum erat A 20 in munere scripsi, imminere A )