Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 4, 2 )Significanter solium positum, quod est sedes iudicii et regis, super quem solium uidisse se ait similitudinem iaspidis et sardi. quia iaspis aquae color est et sardi ignis, haec duo testamenta posita esse usque ad consummationem orbis super tribunal dei exinde manifestabatur, quorum iudiciorum duum unum iam consummatum est in cataclismo per aquam, aliud autem per ignem consummabitur. [*]( 2 cf. Apoc. 1, 13 13 cf. ibid. 4, 3 ) [*]( 4 similitudinibus correxit ex similitudine A 8 ferturus scripsi cum TS (cf. fertilis, fertor), laturus A ait] Ait enim A 9 factus sum] factum suum A 12 signifieanter scripsi, significantur id est A 13 queni] item TD 14 sardi] item TI) 15 uerte: daB diese (zwei Edelsteine) als die beiden Testamente (= als die Sinnbilder der beiden Testamente) iiber dem Throne Gottes angebracht sind 16 cf. exinde manifestatur duorum iudiciorum ordo Beatus p. 234 17 duum scripsi, diuinum A )

47
48
[*](4, 3 )iris autem circum solium ardentem colorem habet; iris autem arcus dicitur, de quo etiam ad Noe et filios suos locutus est deus, ne iam timerent inrigationem aquae. statuam, inquit, arcum meum in nubibus, ne iam aquam timeatis sed ignem. [*]( 4, 6 ) ante solium autem tamquam mare uitreum simile cristallo: donum est baptismi, quod per filium suum paenitentiae tempore, antequam iudicium inducat, effundit; ideo ante solium id est \'ante iudicium\'. cum autem dicat: mare uitreum simile cristallo, aquam mundam, stabilem, non uento agitatam, non pro fluuio defluentem, sed tamquam donum dei inmobilem traditam ostendit.