Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
[*]( 4, 1 )Ostium apertum, inquit, in caelo: noui testamenti praedicationem uidet Iohannes [baptista] et dicitur ei: ascende huc. quando apertum ostenditur, clausum fuisse ante hominibus manifestum est. satis autem et plene patefactum est, quando Christus cum corpore in caelis ad patrem ascendit. uocem autem quam audierat, cum dicat illam secum locutam esse: sine contradictione arguuntur contumaces, ipsum esse qui uenit ipsum quem (per) prophetas locutum. Iohannes enim ex circumcisione erat et omnis ille populus ueteris testamenti praedicationem [*]( 4, 1 ) audierat, illa uoce aedificatus erat. illa enim uox, inquit, quam [*]( 12 cf. Apoc. 4, 1 13 cf. ibid. 1, 10 ) [*]( 1 id est] R. (quo siglo id est, quod hoc loco etiam Beatus p. 84 praebet, significatur) A 3 huiusmodi homines] huius hominis A 4 paenitentiam] potentiam A 9 baptista uncis inclutsi; aliter p. 26, 13 12 uocem quam = uox quam per attractionem substantiui ad casum pronominis relatiui accommodati 14 arguuntur contumaces] id est die Widerspenstigen (d. h. die Marcioniten) werden iiberfiilirt, daB der, welcher gekommen ist, der namliche ist, der durch die Propheten geredet hat, cf. haec testimonia: uocem primam quam dicit, legis et prophetarum eloquia, ut concordent noua ueteribus fiatque illud quod psalmographus ait: semel locutus est deus, duo haec audiui (Ps. 61, 12, cf. p. 24, G) Beatus p. 233; unusquisque electorum, ut inoffenso credulitatis pede per euangelium ad uerae fidei sacramenta pertingat, ueteris instrumenti doctrina, quae nouam praecedit, roboratur Ps.-August. homil. III (XXXV 2422 l. 35 sqq. M) ipsum = TOV OCUTOV 15 per addidi prophetas scripsi, prophetam A 17 inquit, quam] quam inquit quam A )