Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

De hoc regno meminit dominus, priusquam pateretur, ad apostolos dicens: non bibam de fructu uitis huius iam, nisi cum bibam uobiscum nouum in regno futuro. quod est \'centum partibus multiplicatum\', decies millies ad [*]( 21,18—20 ) maiora et meliora. nam quod dicit \'differentes lapides genere et colore\' exhibebuntur, (de) hominibus hoc dicit; sed et uarietatem fidei pretiosissimam singulorum hominum significat. [*]( 21, 21 ) portas autem margaritas apostolos esse ostendit. non [*]( 21, 25 ) claudentur, inquit: gratia per illos data est, nunquam autem eadem clauditur. hoc loco uidebunt \'faciem contra faciem\\ et [*]( 21, 14 ) unus alterum non requisiuit. nomina autem esse et patrum et apostolorum et in fundamentis et super por- [*]( 21, 12 ) tas: iam de XXIIII senioribus tractauimus, et de his qui regnauerint in hoc regno, ipsi mundum iudicabunt. [*]( 1 cf. Esai. 60, 5b 2 cf. Esai. 61, G 3 cf. Am. 6, 6 et Ps. 67, 4 6 Matth. 26, 29; cf. Irenaei adu. haereses V 33, 1 8 cf. Matth. 19, 29 decies millies ad maiora et meliora] cf. quae apud Papiam Hierapolitem in quarto libro de summa uineae fertilitate legimus (Irenaei adu. haeres. V 33, 3. 4); Papias, ex quo Victorinus hausit,. hoc agraphon domini cum loco JJlatth. 26, 29 coniunxisse uidetur 14 cf I Cor. 13, 12 15 Esai. 34, 16 18 I Cor. 6, 2 ) [*](2 ministri dei = XsiToupyol 8\'eo\'3 IJXX 3 bibpnt scripsi, bibunt A 8 milies A 9 genere et colore scripsi (cf. p. 146, 4), uero et illud A 10 de addidi 11 significat scripsi, significare A 14 clauditur scripsi, claudi A 18 iudicabunt] add. Apocalipsis Iohannis explicit A )