Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi deus[*]( 1, 1. 3 )ostendere seruis suis quae oportet fieri cito. beati qui legunt et qui audiunt sermones huius prophetiae et seruant quae in ea scripta sunt.] Principium libri beatitudinem legenti, audienti et seruanti promittit, ut lectioni studens exinde opera discat et praecepta custodiat. gratia uobis et pax a deo qui est et qui erat et qui [*]( 1, 4 ) uenturus est. est: quia permanet; erat: quia cum patre omnia fecit, non ex uirgine initium sumpsit; uenturus est: utique ad iudicandum. (et a septem spiritibus qui in [*]( 1, 4 ) conspectu throni eius sunt.) septiformi spiritu. in Esaia [*]( 14 Esai. 11, 2. 3 ) [*](TDCB + FIKMSJ cc., T + X ) [*](1 Textus qui sequitur litteris antiquis descriptus llicronymi est; quae litteris plerumque cursiuis impressa sunt, ubi uncis angulatis ([ 7) inclitsa sunt, pertinent ad recensiunes posteriores tcxtu apocalypsis aliisque additamentis auctas (— X), ubi uncis rotundis (()) signantur, l\'ecensioni quae dicitur mixtae (__= S) soli tribuenda sunt in cod. II lacuna exstat usque ad p. 01, 1 3 Cap. I. addidi, itidem sequentium capitum singularumque sectionum numeros 4 apocalypsis .. 1. 7 scripta sunt add. X Apocalypsin F zpt hiesu F 5 ostendere IK, ut ostenderet F, et ostendit 3IS post cito add. et significauit S cum Vulg. G qui om. 31 7 in ea om. g Pro principio F 8 legenti om. (cum A) GBM, add. atque S obseruanti I ut.. custodiat om. 1 9 operam TF praecepta] quae praecepit CB cum A 10 a deo] ab eo IKS cum Vulg. qui (ante uenturus) om. TDC 11 uenturus est omnipotens F est (alt.) eFS, oin. cet. quia pr.] qui 1 post permanet add. et CBFJI 12 non] ncc S, et nunc g initium om. (cum A) DCB 13 utique] itaque F et .. eius sunt add. S cum Vltlg. 14 septiformi.. p.19, 4 spiritus sancti om. (I) septiformis T, septiformem S spiritum S ) [*](XXXXIX. Victorinus Pet. ) [*](2 )

18
19
legimus: spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritus timoris dei. isti septem spiritus unius scilicet dona sunt spiritus sancti. et ab Iesu Christo qui est testis fidelis [*]( 1, 5 ) primogenitus ex mortuis. in homine suscepto perhibuit testimonium in mundo, in quo passus suo nos sanguine soluit a peccato et debellato inferno primus resurrexit a mortuis, et mors ei ultra non dominabitur, sed ipso regnante mundi regnum destructum est. et fecit nos regnum [*]( 1, 6 ) et sacerdotes (deo et patri SUO), id est omnem fidelium ecclesiam, sicut Petrus apostolus dicit: gens sancta, regale sacerdotium. ecce uenit cum nubibus et uidebunt [*]( 1, 7 ) eum omnes populi. qui primo in suscepto homine uenit occultus, post paululum in maiestate et gloria ueniet ad iudicandum manifestus.