Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Hi sunt duae oliuae et duo candelabra, qui in [*]( 11, 4 ) conspectu domini terrae stant, id est: sunt in paradiso. hos ergo oportet interfici ab Antichristo [et uidi, in- [*]( 11, 7 ) quit, bestiam ascendentem de abysso] post multas plagas saeculo infixas, quem dicit ascendisse bestiam de abysso. de abysso autem eum ascensurum multa testimonia nobis in hoc capitulo contrahenda sunt. ait enim Ezechiel: ecce Assur cypressus in monte Libano. \'Assur\': deprimens; (cypressus) excelsus ramosus: id est populus multus; \'in monte Libano\': regnum regnorum, id est Romanorum; formosus in germinibus: id est fortis in exercitibus. aqua, inquit, nutriet illum: id est multa milia hominum, quae subiecta erunt illi. et abyssus auxit illum: id est ructauit eum. nam et Esaias paene eisdem [*]( 3 cf. Zach. 4, 11-14 12 Ezech. 31, 3 16 ibid. 31, 4 18 cf- Esai. 8, 7 ) [*]( 1 hi.. stantes add. X dominij dei IK stantia IK 2 duo] duos CB et om. TFHM post oliuas add. dicit H monuit DIK, monui CB, nominaui e, dixit et admonuit g 3 enim om. I unum TDF 4 post prophetis add. ita S 5 duae] duo DF 6 astant S sunt] stant H paradiso] add. item alio sensu: in conspectu domini terrae stantes (astantia g), id est in conspectu Antichristi Sg 7 ab] cum I et.. abysso add. X 8 descendentem K 9 fixas H, inflictas M, expletas in finem S, expletas in fine g quem om. X de abysso om. H 10 eam ascensuram H, quod ascensura sit S multa.. sunt T, multis testimoniis est comprobandum (comprobatum HIKg) X post testimonia add. enim (in cod. D erasum) T 12 montem F 13 cypressos excelsas ramosas id est populos multos CB 14 regnum] in regno S post regnorum add. est I 15 romanum IK post formosus add. autem quod ait S genibus T, geminibus D, gentibus cI) id est fortis] fortem dicit S 16 aquam T nutriit M, nutrit 1K illum] eum CB 17 quae om. CB erant DF, sunt H auxit DS, ausit TFH, hausit CBIKM 18 ructuauit TB, eructauit HS, eructuauit K, eructuabit F eum] illum DH et om. F hisaias T paene om. F hisdem T, idem F )

102
103
uerbis loquitur. fuisse autem eum iam in regno Romanorum et fuisse inter Caesares et Paulus apostolus contestatur. ait enim ad Thessalonicenses: qui nunc tenet. teneat, donec de medio fiat. et tunc apparebit iniquus ille, cuius est aduentus secundum efficaciam satanae signis et portentis mendacibus. et ut scirent illum uenturum, qui tunc erat princeps. adiecit: arcanum, inquit, malitiae iam molitur, id est. malitiam quam facturus est, arcane molitur, sed non sua uirtute nec patris sui suscitatur sed dei iussu. quare ergo Paulus eisdem dicit: idcirco quod non receperunt amorem dei, mittit eis deus spiritum erroris, ut omnes persuadeantur mendacio, qui non sunt persuasi ueritate. et Esaias ait: sustinentibus illis lucem tenebrae ortae sunt.