Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Multi putant cum Helia esse Heliseum aut Moysen. sed utrique mortui sunt. Hieremiae autem mors non inuenitur. perque omnia ueteres nostri tradiderunt esse illum Hieremiam; nam et ipsum uerbum, quod factum est ad eum, testificatur ei dicens: priusquam te figurarem in uentre. noui te et, priusquam de uulua procederes, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te. in gentibus autem propheta non fuit, et ideo uerbum dei uerax necesse habet quod promisit exhibere. ut in gentibus sit propheta. [*]( 12 cf. Mal. 4, 5 16 Hier. 1, 5 ) [*](1 ruinam scidio F et excidio om. IK et ciuitatem H, haec ciuitatem F 2 testibus meis duobus FH 3 prophetabunt FHS cum Vulg. ciliciis FS uerba amicti cil. post CCLX pommt FIIS cum Vulg. diebus FHS cum Vulg. 4 haec g, hoc enim CB faciunt] est H o menses alt.] mensibus FHM 6 alterum] alxni (= alterni) 1 et.. eorum add. X et om. S uult S%5 p. 391, uoluerit (llg cum Vulg. 7 procedet IKS ex] de IKM et comedet IKS, qui deuorabit H, cf. Vulg. 8 autem om. CB 10 in eorum uoce mittuntur CB 12 cum Helia esse Heliseum TDFHMS, cum Helia Heliseum esse IK, eum Heliam esse aut Heliseum CB 13 Hieremiae] Heliae g 14 perque omnia IK, per quem omnia DFlJl, per quem omnes HS, quem omnes TC, quia omnes B esse illum TDFHS, illum esse cet. 16 uentre] utero IKM cognoui S 17 procederes] egredereris M 18 posuil dedi IK cum Vulg. 20 exhibere] implere I propheta sit CBIK ) [*]( 7* )

100
101
hi sunt duo candelabra in conspectu domini terrae stantes. [*]( 11, 4 ) hos duo candelabra et duas oliuas ideo admonuit, ut, si in alio legens non intellexisti, hic intellegas; in Zacharia enim uno ex duodecim prophetis scriptum est.