Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 10, 10 ) Accipere autem libellum et comedere eum ostensionem significatam memoriae est mandare. dulce esse in ore praedicationis est fructus loquenti et audientibus dulcissimus, sed praedicanti et perseuerantibus in mandatis per [*]( 10, 11 ) passiones amarissimus. oportet, inquit, iterum praedicare, id est prophetare, in populis, linguis et nationibus: hoc est, quoniam, quando hoc uidit Iohannes, erat in insula Pathmos, in metallo damnatus a Caesare Domitiano. ibi ergo uidetur Iohannes apocalypsim [fol. 14r] conscripsisse et cum iam seniorem se putasset post passionem recipi posse, interfecto Domitiano omnia iudicia eius soluta sunt et Iohannes [*]( 2 I Cor. 14, 29 18 interfecto Domitiano] cf. Hieronymi chronicon ad annum 211«? (Eusebii chron. ed. Schoene II 163): Senatus decreuit, ut omnia quae Domicianus statuerat in irritum deducerentur... Aiunt et apostolum Iohannem hoc tempore exilio solutum Efesum secessisse, in qua urbe et hospitiolum et amicos amantissimos sui habebat ) [*](2 deturpat scripsi, detur pereat A 5 autem] aut A 6 dictio profetica A 7 armatos A 8 ecclesia subiecti locum tenet 9 ostensionem =--= SsTyF-01; Schaustuck, cf. erit in ostensionem sicut terebinthus Esai. 6, 13 (Vulg.) 10 memoria A 13 amarissimas A 16 Pathmos scripsi, Partha A, quae lectio quodam modo cohaerere uidetur cum inscriptione epistularum Iohannis: ad Parthos (cf. Th. Zahn, Forschungen zur Geschichte des neutest. Kanons III 100) metello A )

93
94
de metallo dimissus est et sic postea tradidit hanc eandem apocalypsim quam a domino acceperat. hoc est: iterum prophetare oportet.

CAP. XI.

[*]( 11, 1 ) Accepisse autem illum arundinem similem uirgae, ut metiret templum dei et aram et adorantes in ea, potestatem dicit, quam dimissus postea exhibuit ecclesiis. nam et euangelium postea conscripsit. cum essent enim [*]( 5 et accepisse autem A harundinem A 7 metiret, cf. Georges, Wortformen p. 422 et Matth. 7, 2 (Vulg.): remetietur = μετρηϑήσετϰι. 7 potestate A )

95
96
Valentinus et Cerinthus et Ebion et cetera scola (satanae) sparsa per orbem, conuenerunt ad illum de finitimis ciuitatibus episcopi et compulerunt eum, ut ipse testimonium conscriberet in dominum. (mensura) autem fidei est mandatum domini nostri, patrem confiteri omnipotentem, ut didicimus. et huius filium dominum nostrum Iesum Christum ante originem saeculi spiritaliter apud patrem genitum, factum hominem et morte deuicta in caelis cum corpore a patre receptum, sanctum dominum et pignus inmortalitatis, hunc per prophetas praedicatum. hunc per legem conscriptum, hunc per manum dei et per uerbum patris omnipotentis et conditorem orbis totius mundi. haec est arundo et mensura fidei. ut nemo adoret ad aram sanctam, nisi qui haec confitetur: dominum et Christum eius.