Commentarii in Apocalypsin
Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio
Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
[*]( 10, 1. 2 ) Namque angelum fortem. quem dicit descendisse de caelo. amictum nubem - et iris super caput eius et facies eius tamquam sol et pedes eius tamquam columna ignis- et habentem in manu sua librum apertum — et posuit pedes suos supra mare et terram — [fol. 13r dominum nostrum significat, sicut superius enarrauimus de \'facie eius tamquam solis\', id est de resurrectione; super caput autem eius irim iudicium, quod factum aut facturus est. liber autem apertus apocalypsis est quam accepit Iohannes. pedes eius et superius diximus conflatos\' esse apostolos. nam calcari ab eo et mare et terram. omnia pedibus eius subdita significat. angelum illum dicit, id est nuntium patris omnipotentis; uocatur enim magni ni [*]( - 7 cf. p. 20, 6-11 11 cf. p. 26, 3 14 Esai. 9. 6 11 quam] quem A 12 terra A 14 icl est scripsi, esse A )
[*]( 10, 31 ) Septem tonitrua locuta uoces suas: spiritus septiformis uirtutis per prophetas protestatus omnia futura uoce illius in saeculo testimonium reddidit. sed quia dicit se scripturum fuisse, quanta tonitrua locuta fuissent, id est, quaecumque in ueteri testamento erant obscure praedicata, uetatur scribere, sed requirere et relinquere. quia erat apostolus, non oportebat gratiam sequentis gradus in primo uiro collocari, quia tempus iam prope est. apostoli enim uirtutibus signis portentis magnalibus factis uicerunt incredulitatem. post illos iam fide confirmatis ecclesiis datum solatium propheticarum scripturarum [fol. 13v] interpretandarum, quos interpretes prophetas dixit. ait enim apostolus: et posuit quidem in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores et reliqua. et alio loco ait: prophetae duo uel tres dicant et ceteri aestiment. et dicit: omnis [*]( 6 cf. Apoc. 10, 4 11 Apoc. 1, 3 et 22, 10 15 I Cor. 12, 28 17 I Cor. 14, 29 18 I Cor. 11, 5 ) [*](4 spiritum A 5 protestatos A 1 quemcuinque A 10 sequentis gradus id est prophetarum; in primo uiro id est in apostolo, quia seeundum I Cor. 12, 28 primum locum tenent in ecclesia apostoli, secundum prophetae 12 portentis scripsi, potentibus A 13 confirmatos A ecclesiis] et legis A 15 apostolus] Paulus add. A in marg. 16 ecclesiam A )