Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 10, 10 ) Accipere autem libellum et comedere eum ostensionem significatam memoriae est mandare. dulce esse in ore praedicationis est fructus loquenti et audientibus dulcissimus, sed praedicanti et perseuerantibus in mandatis per [*]( 10, 11 ) passiones amarissimus. oportet, inquit, iterum praedicare, id est prophetare, in populis, linguis et nationibus: hoc est, quoniam, quando hoc uidit Iohannes, erat in insula Pathmos, in metallo damnatus a Caesare Domitiano. ibi ergo uidetur Iohannes apocalypsim [fol. 14r] conscripsisse et cum iam seniorem se putasset post passionem recipi posse, interfecto Domitiano omnia iudicia eius soluta sunt et Iohannes [*]( 2 I Cor. 14, 29 18 interfecto Domitiano] cf. Hieronymi chronicon ad annum 211«? (Eusebii chron. ed. Schoene II 163): Senatus decreuit, ut omnia quae Domicianus statuerat in irritum deducerentur... Aiunt et apostolum Iohannem hoc tempore exilio solutum Efesum secessisse, in qua urbe et hospitiolum et amicos amantissimos sui habebat ) [*](2 deturpat scripsi, detur pereat A 5 autem] aut A 6 dictio profetica A 7 armatos A 8 ecclesia subiecti locum tenet 9 ostensionem =--= SsTyF-01; Schaustuck, cf. erit in ostensionem sicut terebinthus Esai. 6, 13 (Vulg.) 10 memoria A 13 amarissimas A 16 Pathmos scripsi, Partha A, quae lectio quodam modo cohaerere uidetur cum inscriptione epistularum Iohannis: ad Parthos (cf. Th. Zahn, Forschungen zur Geschichte des neutest. Kanons III 100) metello A )

93
94
de metallo dimissus est et sic postea tradidit hanc eandem apocalypsim quam a domino acceperat. hoc est: iterum prophetare oportet.